It is currently Mon Dec 18, 2017 1:13 am




Post new topic Reply to topic  [ 5 posts ] 
 Abhinc Duos Annos of Pope St. Pius X 
Author Message

Joined: Thu May 18, 2006 4:46 pm
Posts: 269
New post Abhinc Duos Annos of Pope St. Pius X
Does anyone have access to: (23 Octobris 1913): AAS 5 (1913), 449-450; and, also, able to translate from the Latin, Pope St. Pius X's Abhinc Duos Annos? This Motu Proprio (I believe it is) contains some insights into the mind of this great Pontiff. Below, is a small section of this Motu Proprio translated (and, I'm not sure how correctly this has been translated) that uses terms, that are correct in themselves, when used with the mind of Holy Mother Church, but appear to have been appropriated by the modernists for their own agenda.

This Motu Proprio has for its topic the Breviary, but because of the changes in the calendar, etc., it touches the changes that would have accompanied the Breviary for the Missal. Once, again, we all must be careful to not "throw the baby out with the bath water". Notice that the sainted Pontiff talks about the "squalidness brought by time" (again, if this is translated correctly) that needs to be "purified". The Liturgical Movement was a necessary, prudent, and anxiously awaited development that was foreseen by Pope St. Pius X to take decades of study and application. Because it was much later hijacked by the Church's enemies cannot be used as a reason to ignore Pope Pius XII's and Pope John XXIII's changes, imo.

Pope St. Pius X wrote:
"Two years ago, in publishing Our Apostolic Constitution, Divino Afflatu, We had especially in sight the recitation, as far as possible in its entirety, of the Psalter on weekdays, and the restoration of the ancient Sunday offices. But Our mind was occupied by many other projects – some mere plans, others already on the way to realization – relating to reform in the Roman breviary.

However, because of the numerous difficulties preventing Us from executing them, We had to postpone them for a more favourable moment. To change the composition of the Breviary to make it in accordance with Our desires, that is, to give it a finished perfection in every part would involve:

-restoring the calendar of the Universal Church to its original arrangement and style, retaining meanwhile the splendid richness, which the marvelous fruitfulness of the Church, the Mother of Saints, has brought to bear upon it.

-utilising appropriate passages of Scripture, of the Father and doctors, after having reestablished the authentic text;

-prudently correcting the lives of the Saints according to documentary evidence

Perfecting the arrangement of numerous point of the liturgy, eliminating superfluous elements. But in the judgment of wise and learned persons, all this would require considerable work and time. For this reason, many years will have to pass before this type of liturgical edifice, composed with intelligent care for the spouse of Christ to express her piety and faith, can appear purified of the squalidness brought by time, newly resplendent with dignity and fitting order.

In the meantime, through correspondence and conversations with a number of bishops, We have learnt of their urgent desire – shared by many priests – to find in the Breviary, together with the new arrangement of the Psalter and its rubrics, all the changes which have already come or which might come with this new Psalter. They have repeatedly asked Us, indeed they have repeatedly manifested their earnest desire that the new psalter be used more often, that the Sundays be observed more conscientiously, that provision be made for the inconvenience of transferred offices, and that certain other changes be affected which seem to be justified. Because they are grounded in objectivity and completely conform to Our desire, We have agreed to these requests and We believe the moment has come to grant them.

_________________
In the Holy Family,
Teresa


Wed Jan 30, 2008 6:56 pm
Profile

Joined: Wed May 17, 2006 3:38 pm
Posts: 483
New post Re: Abhinc Duos Annos of Pope St. Pius X
DECRETUM GENERALE SUPER MOTU PROPRIO
"ABHINC DUOS ANNOS ".


Cum Ssmus Dnus noster Pius Papa X, mandaverit, ut quae
Motu Proprio Abhinc duos annos, die 23 praesentis mensis
octobris decrevit, ab hac sacra Rituum Congregatione, iuxta
votum specialis Commissionis liturgicae, opportune apteque
applicarentur, haec eadem S. R. C., voluntati Sanctitatis
Suae, qua par est observantia, obsequens, haec declaranda
et statuenda censuit :

I DE DOMINICIS
ET FESTIS HUCUSQUE DOMINICIS DIEBUS AFFIXIS

I. Dominicae quaevis assignation em perpetuam cuiuslibet
Festi excludunt: idcirco Festa tarn universalis Ecclesiae quani
alicuius loci propria, quae hucusque Dominicis assignata
fuerunt, celebrentur die fixa mensis qua in Martyrologio in-
scribuntur, si haec habeatur; secus prima die qua occurrere
potest Dominica in qua hucusque celebrata sunt. Exci-
piuntur tamen :

(a) Festum Ssmae Trinitatis, quod Dominicae I post Pen-
tecosten assignatum manet.

(b) Festum Ssmi Nominis lesu, quod ab omnibus celebra-
bitur in Dominica quae occurrat a die 2 ad 5 ianuarii, et, si
ea non occurrerit vel impedita fuerit ab Officio nobiliori, die
2 eiusdem mensis.

(c) Solemnitas S. Joseph, Sponsi B. Mariae Virg., Conf. et
Ecclesiae universalis Patroni, quae assignabitur Feriae IV
ante Dominicam III post Pascha occurrenti, et in ea cum sua
integra Octava recoletur, redacto ad ritum Duplicem II classis
alio Festo S. loseph diei 19 martii.

(d) Festum S. loachim, fixe celebrandum die 16 augusti,
inde in sequentem diem 17 translate Festo S. Hyacinthi.


58 THE ECCLESIASTICAL REVIEW.

(e) Anniversarium Dedicationis Ecclesiae Cathedralis,
quod, seorsim ab Anniversario Dedicationis aliarum Eccles-
iarum Dioecesis, in tota Dioecesi die ipsa anniversaria cele-
brabitur, si ea innotescat: secus alia die fixa arbitrio Epis-
copi, audito tamen Capitulo Cathedrali, semel pro semper
designanda.

(/) Anniversarium Dedicationis propriae Ecclesiae, quod
pariter, si hucusque sua propria die a singulis Dioecesis Ec-
clesiis celebratum est, ipsa die celebrari pergat: si vero in
tota Dioecesi vel Institute unica die recoli consuevit Dedicatio
omnium Ecclesiarum Dioeceseos, haec, extra Ecclesiam Cathe-
dralem, in Ecclesiis consecratis tantum, non vero in aliis recoli
poterit, die ab Ordinario, ut supra, designanda, quae tamen
alia sit a die Dedicationi Ecclesiae Cathedralis recolendae
assignata. Quae item observentur de Anniversario Dedica-
tionis omnium Ecclesiarum alicuius Ordinis seu Congrega-
tionis, quod hucusque in Dominica celebrari consueverit.

(^) Festa Sanctorum vel Beatorum, quorum mentio non
fit in Martyrologio, quae tamen celebranda sunt, iuxta Ru-
bricas, die eorum natali, si agnoscatur, dummodo per Litteras
Apostolicas alius dies non fuerit assignatus.

(h) Festa quae certis Dominicis post Pascha vel post
Pentecosten affixa sunt, quae semel ab Ordinario, ut supra,
assignanda erunt congruentiori Feriae infra Hebdomadam
immediate praecedentem.

2. Ubi Solemnitas externa Festorum quae hucusque alicui
Dominicae perpetuo affixa erant, in ipsa Dominica celebratur,
de Solemnitate Festi Duplicis I classis permittuntur Missae
omnes, praeter Conventualem et Parochialem, semper de
Officio diei dicendas; de Solemnitate vero Festi Duplicis II
classis permittitur tantum unica Missa solemnis vel lecta. Ex-
cipitur Solemnitas externa Ssmi Rosarii, quae Dominica I
Octobris celebrari poterit cum omnibus Missis, praeter Con-
ventualem et Parochialem, de Ssmo Rosario, ut supra dictum
est de Duplicibus I classis.

Omnes Missae de his Solemnitatibus in Dominica celebratis
semper dicantur ut in ipso Festo de quo agitur Solemnitas,
addita Oratione de Officio diei et aliis omnibus quae dicendae
essent, si Festum ipsa Dominica incidisset. Prohibentur
tamen in omnibus Dominicis maioribus, et in aliis Dominicis



ANALECTA. eg

in quibus fiat Officium nobilius ipso Festo cuius Solemnitas
externa peragitur; sed in casu, praeterquam in Duplicibus
I classis Domini Ecclesiae universalis, in omnibus Missis quac
alioquin de Solemnitate externe celebrata permitterentur,
addatur eius Oratio sub unica conclusione cum prima. Ubi
tamen adest obligatio Missae conventualis, non permittitur in
casu alia Missa solemnis, sed Oratio de Festo externe tantum
celebrato addi poterit, uti supra, in ipsa Missa Conventuali.

3. Dominicae II, III et IV Quadragesimae, ad gradum
Dominicarum I classis evectae, nulli in posterum cedent Festo,
neque etiam Duplici I classis.

Dominica autem quae occurrat die 2, 3 vel 4 Januarii, si
in ea celebrandum non sit, iuxta Rubricas, Festum Ssmi
Nominis lesu aut aliud Festum Domini, et dummodo de ipso
Domino nulla fiat Commemoratio neque occurrens neque con-
currens, commemoretur in utrisque Vesperis, Laudibus et
Missa, per Antiphonas, Versus et Orationes Dominicae infra
Octavam Nativitatis, sed de ea non dicitur IX Lectio Homi-
liae nee legitur Evangelium in fine Missae.

Officium vero Dominicae quae post Epiphaniam, super-
veniente Septuagesima, vel post Pentecosten, superveniente
Dominica XXIV, anticipari debet, celebretur in Sabbato prae-
cedenti ritu Semiduplici, cum omnibus privilegiis Dominicae
tarn in occursu quam in concursu ad I Vesperas. Omnia di-
centur de Sabbato, et in I Vesperis, de Feria VI praecedenti,
praeter Orationem, Lectiones, Antiphonam ad Benedictus et
Missam propriam; et post Nonam nil fit amplius de Dominica
anticipata.

II DE OCTAVIS

1. Octavae Paschatis, Pentecostes, Epiphaniae, Ssmi Cor-
poris Christi, Nativitatis Domini et Ascensionis sunt privi-
legiatae, et de eis, si quando integrum faciendum non sit
Officium, semper tamen fit Commemoratio in Laudibus, Missa
et Vesperis. Eorum Officium integre recitatur ut in die
Festo praeter ea quae suis locis adsignantur.

2. In Officio autem turn de die infra Octavam, turn de die
Octava aliorum quarumlibet Duplicium I classis, etiam
Domini, Antiphonae et Psalmi ad omnes Horas et Versus
Nocturnorum dicantur de occurrenti hebdomadae die, et Lee-



60 THE ECCLESIASTICAL REVIEW.

tiones I Nocturni, nisi habeantur propriae, vel, Lectionibus
de Scriptura deficientibus, sumi debeant de Festo aut de Com-
muni, dicuntur cum suis Responsoriis de Tempore, ut infra
dicetur. Dies autem Octava huiusmodi, etiam Domini, tarn
in occursu, quam in concursu, cedit cuilibet Dominicae.

3. De Octavis vero Duplicium II classis universalis Ec-
clesiae nihil fit nisi in die Octava, et quidem sub ritu Simplici :
ita ut si occurrat in eo aliquod Officium Duplex vel Semi-
duplex, etiam repositum vel translatum, aut Feria maior vel
Vigilia, de die Octava huiusmodi fiat tantum Commemoratio
iuxta Rubricas. Festa vero Simplicia occurrentia commemo-
rantur in Officio de die Octava : cui cedit etiam Officium S.
Mariae in Sabbato, in casu omittendum.

Idem servatur de Octavis Duplicium II classis alicuius
Dioecesis vel particularis Ecclesiae, quae pariter, nisi penitus
omitti velint, tantum in die Octava, et sub ritu Simplici cele-
brandae erunt.

4. Octavae Festorum particularium post diem Nativitatis
Domini non amplius impediuntur.

5. Lectiones II et III Nocturni singulis diebus per Octavas
Festorum Duplicium II classis Ecclesiae universalis hucus-
que assignatae, inserantur in Octavario Romano : non vero
Lectiones I Nocturni, etiam si habeantur propriae.

Ill DE RESPONSORIIS DE TEMPORE,

DE LECTIONIBUS E SCRIPTURA OCCURRENTIA ET DE ALIIS
PARTIBUS OFFICIORUM PROPRIIS

I. In Officiis tarn novem quam trium Lectionum, quando-
cumque sumuntur Lectiones de Scriptura occurrenti, cum eis
adhibeantur Responsoria de Tempore: ita tamen ut Lectiones
Dominicae cuiuslibet, etiam si reponantur infra hebdomadam
et simul cum Lectionibus de Feria dicantur, sumant semper
Responsoria de I Nocturno ipsius Dominicae; Lectiones vero
de Feria, si transferantur vel anticipentur, dummodo tamen
simul cum Lectionibus Dominicae non dicantur, sumant Re-
sponsoria de Feria currenti, in Feriis Temporis Paschalis
noviter disponenda. Excipiuntur tamen :

(a) Lectiones de Scriptura occurrenti infra Octavas privi-
legiatas Ecclesiae universalis recitandae, quae semper dicuntur
cum Responsoriis de Octava.



ANALECTA. ,

(b) Lectiones de aliquo Initio Scripturae occurrentis, quae
necessario ponendae sint, iuxta Rubricas, in Officiis Lectiones
proprias vel de Communi assignatas habentibus, quaeque di-
cuntur cum Responsoriis propriis de huiusmodi Officiis, si
habeantur, secus cum Responsoriis de Tempore, numquam
vero de Communi.

(c) Lectiones de Scriptura in Dominicis post Epiphaniam
positae, quae si infra hebdomadam transferantur, dicuntur
cum Responsoriis de Feria currenti.

(d) Responsoria Feria II infra Hebdomadam I post Epip-
haniam et Feriae II infra Hebdomadam I post Octavam
Pentecostes, quae, si sua die impediantur, ulterius transfer-
untur, iuxta proprias Rubricas.

2. Responsoria quae in Festis S. Luciae Virg. et Mart, Ss.
loannis et Pauli Mm., et S. dementis Papae et Mart, in
I Nocturno habentur propria, ponantur in JI Nocturno, loco
Responsoriorum de Communi, et in I Nocturno dicantur Lec-
tiones de Scriptura occurrenti cum Responsoriis de Tempore.

3. Similiter omnia quae in Festo S. Elisabeth Reginae et
Viduae, habentur propria, praeter Invitatorium, Hymnos,
Lectiones II Nocturni, Versus ad utrasque Vespcras et Laudes,
Antiphonas ad Magnificat et ad Benedictus, et Orationem,
expungantur, et in I Nocturno item dicantur Lectiones de
Scriptura occurrenti cum Responsoriis de Tempore.

4. In Commemoratione Omnium Fidelium Defunctorum,
Psalmi ad Completorium et alias Horas minores, non amplius
sumantur de occurrenti hebdomadae die, sed proprii as-
signentur.

IV DE OCCURRENTIA ET TRANSLATIONE FESTORUM,
EORUMQUE CONCURRENTIA

I. Festa Duplicia I et II classis, tarn Ecclesiae universalis
quam alicuius loci propria, impedita etiam perpetuo, quocum-
que sublato privilegio hucusque certis Festis concesso, trans-
ferantur in primam sequentem diem non impeditam .1
Dominica quavis vel Vigilia Epiphaniae, ab alio Festo Duplici
I vel II classis, vel ab Officiis eiusmodi Festa respective ex-
cludentibus. Eadem Festa, tarn I quam II classis, in II
Vesperis non admittunt Commemorationem sequentis diei
infra Octavam, neque cuiusvis Officii Simplicis, etiam si pos-
tera die integrum de eis celebrandum sit Officium.



62 THE ECCLESIASTICAL REVIEW.

2. Festa vero Duplicia maiora vel minora aut Semiduplicia,
quae in universa Ecclesia celebrantur, si accidentaliter vel
perpetuo impedita fuerint, non transferuntur, sed de eis fit
Commemoratio iuxta Rubricas, et legitur IX Lectio historica.
Si tamen Festum impediens fuerit Duplex I classis Domini
universalis Ecclesiae, nil fit de Festo ut supra impedito : si
vero fuerit aliud Duplex I classis, de Officio impedito fit
Commemoratio tantum in Laudibus et in Missis privatis, et
non legitur IX Lectio. Idem servatur de Festis propriis
alicuius Nationis, Dioecesis, Ordinis vel Instituti, quae pariter,
si in aliqua particulari Ecclesia suo die fuerint impedita, com-
memorantur vel omittuntur, ut supra. Festa autem propria
alicuis Nationis, Dioecesis, Ordinis, Instituti vel particularis
Ecclesiae, quae in tota Natione, Dioecesi, Ordine, Instituto vel
in sua particulari Ecclesia impediantur, si impedimentum sit
accidentale, pariter commemorentur vel omittantur ut supra:
si impedimentum sit perpetuum, reponantur in proximiorem
diem, ab Officio Duplici, a Festo Semiduplici, a Vigiliis privi-
legiatis et ab Octavis II ordinis non impeditam.

De huiusmodi vero Festis Duplicibus maioribus seu minori-
bus vel Semiduplicibus, quae perpetuo vel etiam accidentaliter
impediantur, dici poterunt Missae privatae ad libitum sacer-
dotis, dummodo Officium impediens non fuerit Duplex I vel
II classis, Dominica quaevis, Octava I et II ordinis, dies
Octava III ordinis, Feria aut Vigilia privilegiata. Haec
Missa dicitur ritu festivo, cum 2* Oratione de Officio diei et
aliis de Commemorationibus forte occur rentibus.

3. Festa quae hucusque tarn in Ecclesia universali, quam
in particularibus locis sub ritu Semiduplici ad libitum sunt
celebrata, reducantur ad ritum Simplicem, de eisque fiat
Commemoratio quoties impediantur, ut fit de aliis Simplicibus
iuxta Rubricas. Festum tamen S. Canuti cedit Festo Ss.
Marii, etc. Mm., ideoque in eius Officio commemoratur.

4. Si Patronus loci secundarius, vel alius Sanctus proprius,
descriptus sit in Kalendario cum aliis Sanctis, ab eis non
separetur, sed de omnibus simul celebretur Festum sub ritu
Duplici maiori vel minori, aut Semiduplici, iuxta Rubricas,
nisi sub altiori ritu in Kalendario sit descriptum.

5. Quando Festum aliquod Duplex maius aut minus, vel
Semiduplex occurrat in die Octava Duplici maiori non privi-

ANALECTA. 5^

legiata eiusdem Personae, Officium fiat de Festo, sub ritu
diei Octavae convenient!, omissa vel addita Commemoratione
eiusdem Octavae, iuxta Rubricas.

V DE REFORMATIONE KALENDARIORUM PARTICULARIUM

1. Ut vero omnia quae hoc decreto praescribuntur rite
exsecutioni mandentur, singuli Ordinarii, etiam Ordinum Re-
gularium, et Moderatores generates Institutorum cuiusvis
generis quae Kalendario proprio utuntur, supplicem libellum,
iuxta Instructionem huius S. R. C. diei 12 decembris 1912, in
Actis Apostolicae Sedis die I martii praesentis anni editam,
ad eamdem S. C. infra proximum mensem martium anni 1914
transmittant. Qui tamen post editam Constitutionem Divino
afflatu, proprii Kalendarii iam obtinuerint reformationem, ex
officio novam ab eadem S. Congregatione sine ullis expensis
recipient.

2. In hac Kalendariorum reformatione, praeter ea quae
superius disposita sunt de Festis quae hucusque Dominicis
affixa erant, sequentes serventur normae :

(a) Anniversarium Dedicationis Ecclesiae Cathedralis,
etiam ubi hucusque die fixa celebrari consuevit una cum Dedi-
catione aliarum Ecclesiarum, seorsim celebretur, iuxta superius
decreta de eisdem Anniversariis hucusque diei Dominicae
affixis.

(b) Festa propria, nisi aliter per Apostolicas Litteras dis-
positum fuerit, celebranda erunt ipsa die natali, si agnoscatur;
secus, ponantur in aliqua die quae libera sit in Kalendario.

(c) Duo vel tres Sancti qui sub eodem Communi compre-
hendantur, sicubi occurrant eadem die et sub eodem ritu sint
celebrandi, unico Festo recolantur, adhibitis iis singulorum
Communium partibus, quae pro pluribus Sanctis qualitatis
eiusdem assignantur, et contractis Lectionibus historicis III
Nocturni, quae tamen huic S. R. C. adprobandae submitten-
tur. Eadem norma servetur pro Festis eiusdem Communis,
quae ab anterioribus diebus sint reponenda.

(d) Festa S. Bartholomaei Ap. et S. Ludovici Regis Conf.,
in omnibus et singulis Kalendariis, Romano non excluso, fixe
diebus 24 et 25 augusti respective assignentur, nonobstante
quacumque consuetudine aut privilegio. Ubi vero solemnitas
externa die 25 et 26 respective celebretur, his diebus permit-



6 4 THE ECCLESIASTICAL REVIEW.

titur unica Missa cantata vel lecta de ea Solemnitate, ut
supra statutum est pro Festis diei Dominicae hucusque affixis.

(e) Privilegium quibus nonnullae Dioeceses vel Instituta
gaudent, sese scilicet conformandi Kalendario Cleri Romani,
aut alicuius Ordinis seu Congregationis, et alia huiusmodi,
penitus aboletur.

Ouae omnia, per infrascriptum huius S. Rituum Congre-
gationis Secretarium, sanctissimo Domino nostro Pio Pp. X
in audientia diei 26 praesentis mensis octobris relata, Sanctitas
Sua dignatus est approbare, et ab omnibus sexvari mandavit.
Consulens autem eadem Sanctitas Sua pauperum praesertim
clericorum indemnitati, Apostolica benignitate permittit, ut
hi, pro prudenti arbitrio Episcopi, Breviaria quibus in praesenti
utuntur, sine novi libelli additione, adhibere adhuc valeant,
dummodo, iuxta Rubricarum praescriptum, novum ordinem
Psalterialem omnino servent. Contrariis non obstantibus
quibuscumque.

Die 28 octobris 1913.

FR. S. CARD. MARTINELLI, Praefectus.

L. * S.

*t* PETRUS LA FONTAINE, Ep. Charyst, Secretarius.

_________________
Yours in JMJ,
Mike


Thu Jan 31, 2008 7:37 pm
Profile

Joined: Sat May 20, 2006 11:46 pm
Posts: 728
Location: Western Washington, USA
New post Re: Abhinc Duos Annos of Pope St. Pius X
Pax Christi !

This is a most Fascinating comment by Pope St. Pius Xth !

Quote:
Perfecting the arrangement of numerous point of the liturgy, eliminating superfluous elements. But in the judgment of wise and learned persons, all this would require considerable work and time. For this reason, many years will have to pass before this type of liturgical edifice, composed with intelligent care for the spouse of Christ to express her piety and faith, can appear purified of the squalidness brought by time, newly resplendent with dignity and fitting order.


In other words. when conducted by orthodox prelates, not all change is bad :) :)

In Xto,
Vincent


Thu Jan 31, 2008 9:09 pm
Profile

Joined: Thu May 18, 2006 4:46 pm
Posts: 269
New post Re: Abhinc Duos Annos of Pope St. Pius X
Thanks, Mike. Now, I'll just have to run that text through a Latin Translator.

Vince,

I think somewhere on this forum, John has explained 'change' according to the mind of Holy Mother Church, and its possible dangers. But, you are absolutely correct when you state that
Quote:
... when conducted by orthodox prelates, not all change is bad.
I'd say further, in this vale of tears, some change is necessary, but, always, 'reluctantly'.

_________________
In the Holy Family,
Teresa


Thu Jan 31, 2008 10:04 pm
Profile
Site Admin

Joined: Tue May 16, 2006 2:30 pm
Posts: 4334
New post Re: Abhinc Duos Annos of Pope St. Pius X
Teresa Ginardi wrote:
I think somewhere on this forum, John has explained 'change' according to the mind of Holy Mother Church, and its possible dangers. But, you are absolutely correct when you state that
Quote:
... when conducted by orthodox prelates, not all change is bad.
I'd say further, in this vale of tears, some change is necessary, but, always, 'reluctantly'.


See St. Thomas, in the Summa, in the section on Law. I haven't time to find the reference, but he explains that all change works some evil, so that rulers must be sure that a great good will be secured, or a great evil mitigated, by any proposed change, or else it will be unworthwhile to make it.

_________________
In Christ our King.


Wed Feb 06, 2008 11:54 pm
Profile E-mail
Display posts from previous:  Sort by  
Post new topic Reply to topic  [ 5 posts ] 


Who is online

Users browsing this forum: No registered users and 18 guests


You cannot post new topics in this forum
You cannot reply to topics in this forum
You cannot edit your posts in this forum
You cannot delete your posts in this forum
You cannot post attachments in this forum

Search for:
Jump to:  
Powered by phpBB © phpBB Group.
Designed by Vjacheslav Trushkin for Free Forums/DivisionCore.